- LYCOPHRON
- I.LYCOPHRONGrammaticus, saepius a Scholiorum in Aristoph. Fabulas auctore laudatus. Vide p. 481. G. 1.II.LYCOPHRONPherarum in Thessalia tyrannus. Diod. Sic. l. 14. p. 440. Fuit eodem nomine frater Thebes Alex. Pheraeorum tyranni uxoris, quâ sociâ affinem Occidit et tyrannidem vacuam occupavit: sed a Phil. Macedone destructus est. Diod. Sic. l. 16. p. 517.III.LYCOPHRONpoeta Chalcidensis, Sophoclis Grammatici, adoptione vero Lyci Rhegini fil. inter septem poetas, qui Pleiades dicebantur a numero stellarum, Philadelpho Ptol. acceptus. Erant autem hi Theocritus, Aratus, Nicander, Apollon. Philicus, Homerus Iunior, ac Lycophron. Alii aliter numerant. Scripsit Alex. poema valde obscurum: quod Ios. Scalig. versione non mnus difficili Latine reddidit: unde Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 157.—— Latebrasque Lycophronis atri.In eo mentionem facit de vaticiniis Cassandrae, exorsusque ab hercule, et rebus Troianis, prosequitur usque ad Alex. macedonem. Tragoediarum eius 12. catalogum, vide apud Suid. De huius morte Ovid. in Ibin, v. 351.Utque cothurnatum periisse Lycophrona narrant,Haereat in fibris fixa sagitta tuis.Plura apud Tzetzem, Chil. 8 Hist. 204. Voss. de P. G. c. 8. Meursium in notis. Alius fuit Periandri Corinthiorum Regis fil. cuius matrem Lysim, cogn. Melislam, cum pater Occidislet, is sponte exul, a Patre nullâ ratione revocari potuit, ut ipsi, praeterito Cypselo altero fil. regnum traderet: Occisus proin in exilio. De hoc multa Herod. l. 3. c. 51. 52. et 53. et Diog. Laert. in Periandro. Nic. Lloyd.IV.LYCOPHRONtertius a Cypselo Corinthi tyrannus, Periandro patri successit, sed brevi a Corcyraeis interfectus. Eum excepit (an Periandrum ipsum) Psammetichus Gordiae fil. de quo vide suo loco. Aristot. certe in serie Cypselidarum omittit Lycophronem, et Cypseli saltem, Periandri ac Psammetichi meminit, Polit. l. 5. c. ult.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.